De sessione mense Novembri exeunte habita
Salvi una sitis salute amici amicaeque omnes lingua Latina quibus est cordi! De postrema apud nos quae est celebrata Circuli nostri sessione, ecquid novi speciosive dicendum sit? Haud multa sane, illo uno excepto, quod paucissimi tres participes cum numerati fuerimus, eo alacritatis in sermonibus serendis necnon iuncunditatis producti sumus raptique, quibus nec tempus inter colloquendum dilabens nec proxima negotia eaque inminentia servanda curae fuerint ulli, quod mirum valde! Quorum sermonum argumenta varia cum fuerint, ea quae a Laurentio nostro allocutio est composita quin primum locum obtinuerit haud facile diceres: PAUCA DE EDUCATIONIS SENSU (BREVE ALLOQUIUM CIRCULI LATINI LEGIONENSIS SOCIIS) Salve. Hodie de educatione pauca dicere volo. Sicut professor in hoc credo: educare est non tantum mentem notitiis implere, tamquam vacuum vas (haec imago in quodam Aevi Medii scripto apparet), nisi, praecipue, ingenia quae homines in animo suo habent dis