De sessione mense Novembri exeunte habita

Salvi una sitis salute amici amicaeque omnes lingua Latina quibus est cordi!

De postrema apud nos quae est celebrata Circuli nostri sessione, ecquid novi speciosive dicendum sit? Haud multa sane, illo uno excepto, quod paucissimi tres participes cum numerati fuerimus, eo alacritatis in sermonibus serendis necnon iuncunditatis producti sumus raptique, quibus nec tempus inter colloquendum dilabens nec proxima negotia eaque inminentia servanda curae fuerint ulli, quod mirum valde!


Quorum sermonum argumenta varia cum fuerint, ea quae a Laurentio nostro allocutio est composita  quin primum locum obtinuerit haud facile diceres: 

PAUCA DE EDUCATIONIS SENSU
(BREVE ALLOQUIUM CIRCULI LATINI LEGIONENSIS SOCIIS)

            Salve. Hodie de educatione pauca dicere volo. Sicut professor in hoc credo: educare est non tantum mentem notitiis implere, tamquam vacuum vas (haec imago in quodam Aevi Medii scripto apparet), nisi, praecipue, ingenia quae homines in animo suo habent distendere.
            Inter haec ingenia etiam virtutes sunt. Iam Aevi litterarum artiumque renatarum humanistae hanc ideam defendebant. Studium formare debere non solum cultiores homines sed etiam meliores opinabantur.
            Hoc recordatur quod Democritus asseveravit: non eruditionem sed sapientiam colere decet (“Πολυνοίαν, οὐ πολυμαθίαν ἀσκεῖν χρή).
            Haud dubie, haec idea non abiit. Vivit, et magnam praestantiam hodie habet quae in praeteritis saeculis non fuit: triste in illis temporibus academica educatio paucis hominibus erat, sed feliciter in praesenti omnes (sive prope omnes) attingit (saltem in Europa et utinam cito in universo mundo).
            Circuli Latini Legionensis conditor (cum alteris personis) et amicus noster Ansgarius Ramos (qui hic adest et, ut patet, optime Latine loquitur) mihi nuper de hac educationis idea dicebat: “Haec spes nostra est, unica spes nostra”. Docta verba enim sunt, ut puto.
            Sicut dixi, in hanc institutionis ideam credo, et olim parvum propositum in quodam publico lyceo creavi. Ibi multa, in virtutum educationis via, cum plurimis discipulis (dissimilibus religionibus, atque quoque sine religiosa fide) et alteris professoribus, facere potui quia alumni et alumnae libenter participaverunt. Asseverare debeo, propter hanc experientiam, quod sequitur: humanistarum educationis pulchra idea adhuc in tempore nostro, etsi hodierno more (videlicet, simul litterae et bonarum actionum ope) viget. Dictae bonae actiones in scholis et lyceis iuventutem beant et educant, atque societatem in progressu suo iuvant.
            Utinam professores praesenti tempore non solum humanistarum hereditatem memorent verum etiam aestiment sicut magnum exemplum. Qui bonum docet,  bonum  aliquo modo certe facit. Atque, sicut legimus in Ciceronis quodam opere (“De oratore”): “ut sementem feceris, ita metes” (reapse, bonum facere optimum praemium in seipso est). 
            Auxilia solaciaque aliis dare, angustiarum alterorum sollicitudinem sentire, iniquitates cognoscere et harum causas examinare atque nostri mundi Naturam venerari educationis optima fundamenta fuerunt, sunt, et semper erunt; in summa, hominum generi vitaeque verecundia atque amor. Saltem, hoc modo opinor.
            Insuper, Publilii Syri hanc sententiam non oblivisci oportet: “cuivis potest accidere quod cuiquam potest!”. Alumnis, professoribus et omnibus hominibus vera et magna  doctrina.
            Denique, hoc recordari volo: in Latino sermone, “humanitas”, inter alia, bonitatem atque educationem significat.
                                                                                   Laurentius MARTÍNEZ ÁNGEL
                                                                      Legione, mense Novembri, anno MMXVII


Quidnam amplius? Allocutione enim ea perlecta, cuius pondus ansam nobis disceptandi multam nobis suppeditavit, magistri cum convenerimus tres, ab indole proprio peculiarique nostro aberrare aut secerni usque eo haud potuimus pacto, quo de recta discipulorum discipularumque institutione qualis esse debeat quantaque sit consideranda aliqua ex parte non disputaverimus, cuius argumenti illi nobis haud parvo quoque stimulo fuerunt commentarii recentissimi ab Aloisio illo Miraglia in actis diurnis c. i. AVVENIRE editi, quorum tituli ecce: Ceterum censeo lycea delenda!, et De civium institutionis pondere necnon De parentibus liberorum. Quibus enim symbolis Aloisius noster vocis instar in inaquosa squalida vastaque institutionis iuvenum provincia novae clamantis et reclamantis, eam postulat vindicatque in puerulis instituendis humanitatem veram, qua sola iuvenes non modo instructos  quantum fieri potest doctosque, quin etiam meliores humanioresque ex scholis evadere possint nostris. Id quod magistris omnibus maximis in votis est!


At iam sessione declinante, ad eas verbis remorum vice navigantes nos perventuros voluimus plagas, ubi res apud nos, Hispani qui simus, maximo dolore animique constristatione plurima nunc temporis attendenda est, dummodo de unanimo civium corde, de vitae animique sinceritate, de terrarum civiumque solidaritate sit considerandum... quibus autem de rebus nescio quo numine afflatus tamque opportune Aloisius ille novam ediderat recentissimamque symbolam De rerum gestarum historiae vi ad civium institutionem inscriptam. Iniuria autem mulctati labentis temporis fugientisque et damnati omnes tres ad proximam sessionem magistri conventuros hac de re multisque aliis tractaturos nos promisimus, una cum plurimus aliis, quorum inter frequentiam te, lector suavissime, exspectatum haberi iubeo. 

Valete quam optime omnes atque bonum agatis faustumque una cum familia Festum Natalicium!

Comentarios

Publicar un comentario