De postrema quam habuimus sessione


Nobis, quibus ut iam vulgatissimum patet et convenire et lingua Latina usis de quibusdam altioribus sermocinari quantum possumus est cordi, illud in animo hac occasione fuit, ut de Francisco illo Petrarca humanistarum qui pater iure merito fuisse putatur nonnulla pauperrima cum sint proferremus. 

Franciscus Petrarca
Quod ob inierimus consilium haec fuit causa, quod hominem insignem satis eumque post hominum memoriam cultus et humanitatis antiquorum restitutorem inter conspicuos cum fuisse videramus, non pauca eademque ad animos sive proprios sive discipulorum in humanitatem informandos validissima ab eius doctrina vitaque adhuc exstare cognoscenda necnon imitanda credimus.


Quibus rebus perspectis, decretum nobis fuit de Petrarca illo eiusque operibus brevissime discerptare, idque eo modo ut eius indoles, mens vitaeque vicissitudines quodam modo nobis antequam colloquamur comperta essent. Nobis ergo talia incepturis illud auxilii in promptu habuimus, quod apud nos, Hispani qui simus, Franciscus ille Rico, professor cathedrarius ad litteras Medii Aevii vestigandas explicandasque eo inter alios doctrina atque eruditione excellit, qui maximus principalissimusque de hac re facile de collegis dux triumphet. 

Franciscus Rico
Cuius enim librum quendam aliasque per rete universale acroases sparsas cum compertas expertasque habuerimus, ita audaces evasimus, qui multis mendis peccatisque commissis -quorum de culpa ea, lectores auditoresque suavissimi, veniam gratiamque multam a vobis rogamus!- nostri Circuli Latini Legionensis sessionem postremam celebraverimus.

Valeatis semper quam optime atque in proximum!


Comentarios