De huius anni nova sessione eademque nuperrime habita

Salvete amici omnes sodalesque quibus lingua Latina cordi est!

Illud novi faustique hodie vobis afferimus, novam enim Circuli Latini apud nos celebratam esse sessionem. 
Qua enim sessione usi -anno praeterito omnino peracto nullaque occasione conveniendi sat apta nobis, variis pro dolor de causis, oblata repertave- ecce haud pauci sumus congregati amici amicaeque  sermone garrituri, quamtum fieri potest, Latino. 






Quod ad colloqui habiti argumentum, si quis roget, attinet, nova cum membra Circuli primum ad nos advenerint, pauca de vita operibus indoleque unusquisque brevissime aperire potuit ceteris se exhibens commendansque sodalibus. 
Qua re facta, nonnullis quibus Circuli totum per terrarum orbem sparsi reguntur legibus moribusque declaratis, eo nostris colloquiis quo tendendum sit patefecimus, ut de rebus liberrimo animo identidem tractemus altioribus, humanitatem scilicet illam praesertim attingentibus, ad quam fovendam augendam provehendam homines illi eminentissimi, quales fuerunt Tullius ille Senecaque, Petrarca, Erasmus, Ioannes Ludovicus Vives aliique multi inter praeteritos, Michael ille ab Albrecht, Aloisius Miraglia multi alii recentiores, et vitam et operam, ut omnibus patet, vel plurimam dederunt totamve.

Quibus ergo nos omnes bene admoniti consiliis, tantum abest ut proxima occasione de symbolis eis, quas Aloisius ille Miraglia apud acta diurna nomine AVVENIRE easque sub inscriptione MERCVRII in lucem haud raro edere solet, iucunde placide suavissimeque disputemus earumque virtute utilitateque nostros informemus animos quantumque poterimus eos ditemus.

Valete in proximum!







Comentarios