domingo 25 de diciembre de 2011

De Festo Natalicio faustissime degendo

Circulus Latinus Legionensis faustum optimumque Festum Natalicium vobis omnibus amicis sodalibus fautoribusque, quibus lingua Latina est cordi, degendum exoptat!

sábado 6 de noviembre de 2010

De proximo nostro conventu agendo

Salvete sodales!

Gaudio plurimo mihi vobis nuntiare proximo die octavo mensis Novembris, die nempe Lunae, hora sueta, quae septima postmeridiana est, locoque autem insueto -causis diversis eisdemque hic haud referendis- proximum habebimus conventum, Deo videlicet intercedente.

Ubinam enim gentium conveniemus? In aula c. numerus 0.1, in pedeplanis, prope bibliothecam sita, quae optima nostris inceptis cum non sit, mox mutanda esse videtur: transmigrandum ergo mox mox nobis est, ut patet, novas enim provincias easque aptiores, amici amicaeque, explorare debemus...!

De argumento tractando, quid? En quicquam in antecessu: de tempore nostro aestivo, quomodo singuli nostri singulas ferias degere instituerit, quos visitaverit locos, quas urbes earumque monumenta lustraverit, quas omnium rerum actarum memorias comportaverit, et nonnulla alia plurima, quae coram corona a ceteris constituta rethorico modo si licet narranda sunt...

Addite quoque illud, quod imagines nonnullas Aloisii nostri nuperrime ipse accepi, quas carptim vobis monstrare volo, occasio optima quae erit ad vestram aperiendam opinionem, ut credam.

Et iam satis. Venite ad nos, linguae Latinae amatores, ne tardiores fiatis!

Valeatis in proximum!

sábado 30 de octubre de 2010

De prima ad novum tempus sessione habita

Salvete omnes, amici amicaeque nostrae linguae qui apud Legionenses curatis operamque datis!

Iam novam ad tempus novum quod attinet habuimus sessionem, cui quinque interfuimus Circuli nostri membra, Carmen nempe atque Pilar, debilioris sexus quod vocant (qua enim de causa id decursu saeculorum factum sit plane nescimus...) repraesentantes, Michael autem et Marcus et Petrus et Ansgarius ad fortiorem (quis diceret...).

De argumento eo ad futuras nostras sessiones agitando tractandoque nonnulla protulimus, hanc in rem omnes assentientes, ut non alienum videretur si paginas eas, quas nonnulli in Legionem urbem nostram Latine versantes sub nomine Vicipaediae non tam probe confecerint, quasi novas aliquantulumque lautiores ipsi nos quantum possumus componere et reformare conaremur.

Ceterum praeses ceteros sodales certiores fecit se novum ad probationem illam publicam concinnandam moderatorem apud Legionenses factum fuisse, qua occasione adhibita sapidum necnon oportunissimum -sic saltem credimus- colloquium instituimus de C. Iulio Caesare auctore ad discipulos iure proponendo, utrum enim is optimus ad Latinitatem colendam sit necne, captu necnon indole ingenioque discipulorum nostrorum perspectis. De qua re iam longius iterum atque iterum tractandum patet.

Ad finem sessionis Ansgarius nuntiavit novas scholas Latinas, easque vivas, apud Institutum Biblicum et Orientale quod vocant sibi agitandas, id quod omnes magno plausu gaudioque accepere.

Hactenus hodie. Valeatis quam optime, atque proximam nostram participate sessionem, interretiali saltem modo! Quomodo faciatis? Numquamne de programmate illo SKYPE audivistis? Benigni sciatis ad nos convenietis, venite!

Valeatis multum!