jueves, 11 de febrero de 2016

De novissima apud nos quam habuimus Circuli sessione

Salvete vos, amici amicaeque Latinam qui adamatis linguam!

Magno enim cum gaudio laetitiaque nobis id nuperrime contigisse nuntiamus, Circulum enim nostrum Latinum,  aliquot tempus qui iam obdormisse videbatur, in vitam eamque renovatam esse revocatum. Non revera oportebat, nostra sententia, vocem nostram Latinam, magis quam pisces mutam -verbis Erasmi ut utar- longius progredi, neque gry quidem proferre valuisse. 

Cum enim finem tacendi facturi iam nos ad Instituti Biblici et Orientalis aedes pervenissemus, ecce die Mercurii superiore tres Circuli participes eo convenimus consilio, ut de variis nonnullius notae  rebus sermones consereremus Latinos, quarum imprimis eae ad Congressum VIII Societatis Studiorum Latinorum apud nos Legionenses celebrandum pertinentes maiore et vi et intentione mentem animumque adduxerunt nostrum.


Adde etiam quod imagines easque brevissimas hac de sessione supra offerimus, e quibus illud luce clarius patere videtur, nos et rei iuncunditate amoenitateque sermonis lautos laetosque haud parum evasisse credi.

Valeatis quam optime, lectores suavissimi, in proximum!

No hay comentarios:

Publicar un comentario