viernes, 30 de octubre de 2009

De superiore conventu deque Paulo Villaoslada nostro


Die 26 mensis Octobris, die nempe Lunae, hora sueta tempore feriisque aestivis plane peractis denuo convenimus. Quod non sine magno gaudio laetitiaque factum est, multa quisque narrare cupiens. Hac occasione conventui interfuerunt Pilar, Carmen, Maria Iesus, Michael Angelus, Ansgarius Legionensis, quos discipula nostra Laura maxima lenitate gaudens comitata est.

Adde insuper illud, quod Paulus Villaoslada, is qui Circulo Latino Matritensi praeest necnon moderatur primum ad nos venit, Circulum participavit, multa de ipso deque Circulo suo narravit. Advenerat enim Legionem hora tertia et quadrante postmeridiana, atque Ansgario Legionensi comitante praecipuas Legionis urbis vias lustravimus, aedificia notabiliora visitavimus, vestigia Romana quae exstant prospeximus, popinam quandam petimus.
Iam omnibus in auditorio scholastico congregatis moderator Circuli nova consilia sive incepta futura ceteris communicavit: de CVRSV VIVAE LATINITATIS proximo mense Ianuario ineunte Societate Hispana Studiorum Classicorum (apud Legionenses) favente qui initium faciet; de invitatione ad Aloisium Miraglia, conditorem et moderatorem Accademiae Vivarium Novum, nostrae urbis visendae necnon acroasis cuiusdam habendae, de ratione atque instrumentis ad Cursum Vivae Latinitatis adhibendis aptioribus quae sint, de quibusdam aliis...
Imaginibus nonnullis conspectis auditisque, quorum in numero sapidissimae eae quas Laura Gibbs illa profestrix mirifica ratione Aesopicarum fabularum aliquando paravi constituitque fuerunt, programmate ad linguam Latinam discendam utilissimo cui nomen Lapis Rosetta investigato, valedictionibus dictis grex in proximum se destinavit.
Valete omnes quam optime, amici comitantes sequentes faventesque quicumque estis...!

lunes, 12 de octubre de 2009

Ecce nos! Iam iam redimus...!



Salvete omnes sodales comites amicique!

Gaudio permagno mihi vobis nuntiare CIRCVLVM LATINVM LEGIONENSEM nostrum tandem aliquando adesse.

Variis de causis, quae ad tempus explanandae, mora diuturnior solito conventui nostro hoc studiorum spatio ineunte fuit, quibus tandem amotis causis proximum coetum vobis futurum nuntio, Deo volente, die XXVI mensis Octobris, die nempe Lunae, hora sueta (quam horam sextam et dodrantem postmeridianam aliquando instituimus). De loco eligendo, quid scholare conclave 3.01 ad lyceum c. n. Ioannes Enzina quod pertinet vobis in praesentia videtur?


Numquid amplius? Videte quid amplius fit: Paulus Villaoslada, humanissimus doctissimusque vir, idemque praeses moderatorque CIRCVLI LATINI MATRITENSIS, nuperrime se proximo nostro conventui interfuturum mihi nuntiavit, quod non sine gaudio omnium permagno fieri poterit: venias, Paule, exspectatissimus!

In proximum, amici comitesque omnes!