viernes, 30 de octubre de 2009

De superiore conventu deque Paulo Villaoslada nostro


Die 26 mensis Octobris, die nempe Lunae, hora sueta tempore feriisque aestivis plane peractis denuo convenimus. Quod non sine magno gaudio laetitiaque factum est, multa quisque narrare cupiens. Hac occasione conventui interfuerunt Pilar, Carmen, Maria Iesus, Michael Angelus, Ansgarius Legionensis, quos discipula nostra Laura maxima lenitate gaudens comitata est.

Adde insuper illud, quod Paulus Villaoslada, is qui Circulo Latino Matritensi praeest necnon moderatur primum ad nos venit, Circulum participavit, multa de ipso deque Circulo suo narravit. Advenerat enim Legionem hora tertia et quadrante postmeridiana, atque Ansgario Legionensi comitante praecipuas Legionis urbis vias lustravimus, aedificia notabiliora visitavimus, vestigia Romana quae exstant prospeximus, popinam quandam petimus.
Iam omnibus in auditorio scholastico congregatis moderator Circuli nova consilia sive incepta futura ceteris communicavit: de CVRSV VIVAE LATINITATIS proximo mense Ianuario ineunte Societate Hispana Studiorum Classicorum (apud Legionenses) favente qui initium faciet; de invitatione ad Aloisium Miraglia, conditorem et moderatorem Accademiae Vivarium Novum, nostrae urbis visendae necnon acroasis cuiusdam habendae, de ratione atque instrumentis ad Cursum Vivae Latinitatis adhibendis aptioribus quae sint, de quibusdam aliis...
Imaginibus nonnullis conspectis auditisque, quorum in numero sapidissimae eae quas Laura Gibbs illa profestrix mirifica ratione Aesopicarum fabularum aliquando paravi constituitque fuerunt, programmate ad linguam Latinam discendam utilissimo cui nomen Lapis Rosetta investigato, valedictionibus dictis grex in proximum se destinavit.
Valete omnes quam optime, amici comitantes sequentes faventesque quicumque estis...!

2 comentarios:

  1. Salvete omnes!

    Mirum in modum delectatus sum apud vos etsi diutius non mansi. Spero fore ut iterum conveniamus seu Legione seu Matriti. Utinam cordi sit vobis adire Matritum ineunte anno (die III mense Ianuario) spectaculo Ben Hur spectando. Sic poterimus sumere prandium inter loquellas Latinas, ambulare una et revisere aliquantulum urbem.

    ResponderEliminar
  2. Sum Paulus sed meae sponsae computatro utor, ne putetis me insanire aut, quod plurimum puderit, me habere tympanum in manu, ubi nomen subflavam legatis, quod est meae sponsae cognomen in computatro, sed non meum.

    Ceterum habere tympanum in manu teste Seneca significat videri effeminatus, quia sacerdotes Cybelis emasculati adtulebant tympana in manu. Ergo non longe abest vox a versione Hispanica "perder aceite" (Date veniam verbo)aut aliis verbis similibus.

    ResponderEliminar