De praeconio deque convivio proximo



Salvete omnes!


Nuntio vobis convivium nostrum proximum in thermopolio cui nomen GRAECVS SAPOR die 11 mensis hodierni, die nempe Iovis, fore.


Agite ergo, amici amicaeque, animos tollite -iam tuba non taratantara, sed finem cursus terribile sonitu dicit nuntiatque- atque ad sapidissima colloquia instituenda necnon ad cachinnos permagnos emittendos simul convenite!


Hora secunda et dodrante postmeridiana hoc in loco exspecto vos omnes.

Valete interea quam optime!

Comentarios

  1. Forsan adero. Horamne bene lego, 15:45? Mutastisne?

    ResponderEliminar
  2. Roderice care

    Quam gaudeo te blogum nostrum denuo visitare! Magna laetitia te accipiemus!

    Verum dicis: horam prave scripsi: en horam veram: hora secunda et dodrans postmeridiana (14'45 h.) In thermopolio GRAECVS SAPOR, via RENUEVA sito, apud viam RAMÖN Y CAJAL, non longe a mea domo.
    Venias, Roderice, si possis...

    ResponderEliminar

Publicar un comentario