miércoles, 6 de mayo de 2009

De superiore conventu nostro

Tandem aliquando calamum manu sumo nonnulla eorum, quae apud nos superiore in conventu evenerint, narrare conaturus. Qui coetus, die 27 mensis Aprilis institutus, similior solito non fuit, dum cogites nos novis atque adhuc insolitis rebus gaudere valuisse.
En primum omnium illud, quod minimi momenti esse videtur: locum enim conveniendi mutavimus, quod non magno sine commodo fecimus, nam popina illius deversorii nuperrime inventa aptissima atque paratissima sive incepto sive gaudio nostro tandem fuit.

Adde etiam multo maioris ponderis illud, quod visitatores ad nos advenerunt, iique ornatissimi: nam Rodericus amicus, is qui CIRCVLO LATINO VALLISOLETANO praest, praesentiam suam pridie praenuntiaverat, eo quo magna cum expectatione eum exspectabamus dum appareret, qui aliquantulum per urbem errabundus (quod mirandum est: Legio nostra non tanta esse videtur...!) paululum tardatus oecum nostrum tandem repperit. Narravit enim ille de Circulo suo deque eius membris, atque nonnulla de superioribus V Itineribus Cultus Classici.com Ursone habitis sermone suo Latino ita expedito atque pulcherrimo, quem iam nonnulli noverimus.

Adhuc ipso loquente apparuit modo Michael, vir magna humanitate necnon familiaritate, magister qui multos iam per annos Hispanicam linguam Latinamque discipulos discipulasque docet, idque eximie.

Et quid amplius? Ecce Pilar nostra de itinere eo, quod in Italiam fecit, pauca narravit, quibus certiores nos fecit se atque discipulos discipulasque eius una plurimis aliis condiscipulis condiscipulabusque peregrinis congregantibus iucundiores, pauci qui fuerint, dies degisse. Cum tempus valedicendi adfuit, nonnullae lacrimae (ad Italicos discipulos maxime quae pertinent), de oculis fussae fuerunt, si verbis nostrae amicae credendum est...


Si quis forte quibus de rebus nos tractaverimus nostra in contione roget, videat de quibus: de conventu illo imprimis Ursone habito, deque dissertationibus sive Latino sive Hispanico sermone in eius gremio habitis, quarum in numero eae a Ludovico Miraglia, necnon a Theodorico Sacré totae Latine habitae luculentissimae reputari debent, siquidem imagines nonnullas conspicitis, quas infra induco.






Primus Theodoricus ille, professor in Universitate Catholica Lovaniensi egregius necnon fautor ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE multa optimeque de Vivis et Erasmi colloquiis inter se comparatis dixit, et quo maxime eorum scripta differant, ubertate nempe linguae atque varietate argumentorum quod ad Erasmum pertinet, difficultate necnon obscuritate verborum tantum ad scholas dicatorum, quod ad Vivem.

Secundus Aloisius Miraglia locutus, plurima de nova Bibliotheca Latina deque auxiliis ad methodum Orbergianam iungendis disseruit sermone eo Latino suo expeditiore venustissimoque, qui omnium animos illicere valeat.

Cuius e relatione pauci ponderis illud esse non puto, quod nonnulli sunt magistri -Aloisio Miraglia iudice loquenteque- qui libro tantum neque methodo Orbergiana utantur, ii qui novo libro adhibito eamdem rationem docendi sequuntur ac antea secuti erant, quod nihil aliud nisi maximum deliramentum esse videatur...



Conspicite quoque imagines ceteras, quibus coetus participes ulli monstrantur.





Ceterum imagines nonnullas cepimus, quarum hic vobis non multas monstro.




Hactenus haec hodie. Convoco enim vos sive suetos sive adhuc ignotos commilitones ad proximum coetum die Lunae adveniente eodem loco eademque hora constituendum...

Valete interea quam optime, amici amicaeque!

No hay comentarios:

Publicar un comentario