De postremo nostro conventu

Die 25 mensis Maii, die nempe Lunae, in popinam deversorii cui nomen QUINDÓS media in Legionensi urbe siti membra omnia CIRCVLI nostri convenimus, ubi per duas fere horas multis de rebus colloquia sapidissima instituimus, quorum maxima pars ad acroasim ab Ansgario die Mercurii praeterito in Universitate Legionensi de methodo illa Orbergiana habitam (non satis bene, ut patet!) pertinuit.

Cuius dissertationis occasio conventus Societatis Hispanae Studiorum Classicorum (apud Legionenses) fuit, in quem parvus magistrorum professorumque numerus congressus est ut res ad linguas cultusque classicos spectantes servare et augere possint. Cui consociationi nostra in urbe Iesus Maria Nieto, cathedrarius professor linguae Graecae qui est, nonnullis ab allis sodalibus iuvatus praest, inter quos Emmanuel Marcus Casquero, professor cathedrarius linguae Latinae, numerari debet. Omnes qui una cum variis sodalibus discipulisque magna cum intentione animum adverterunt primum ad verba quaedam de Platone a Francisco Lisi, cathedrarius professor quoque linguae Graecae in Universitate cui nomen Carolus III, Matriti sita, sapienter facta, postea ad tremula et mendis plena verba mea de methodo Orbergiana quae dixi.

De opportunitate necnon beneficio talis methodi in conspectu discipulorum discipularumque hodiernorum cum ad secundarium gradum tum ad Universitatem pertinentium nonnulla diximus hoc argumento speciatim adhibito, ut discipuli cuiusquam linguae discendae auribus maxime uti debeant, qua causa magistris magistrabusque non solum rationes grammaticae explanandae sed etiam creberrima colloquia ipsa lingua instituenda esse videntur, quod nostris in scholis raro adhuc fit, eo quo tempus iam adest immo urget talia facere eademve saltem conari...Ecce ergo imagines nonnullas, quae refertae mendis cum sint, maxima venia benevolentiaque vobis accipiendae sunt...











Magno cum gaudio novum amicum nostrum in sinum accepimus, nomine Danielem, qui discipulus noster aliquando fuit, atque proh dolor Lauram eiusque quemdam amicum, quibus nuntio conventus nimis ambiguo locum erratum petere contigit, accipere non valuimus. Proxima enim occasione meliore fortuna adhibita una conveniamus speramus fore.

De quibusdam aliis tractavimus quoque: de locis exempli gratia notissimis quos apud scriptores Romanos antiquos invenire possimus: exemplum unum proponam: Daniel iste, de quo modo locutus sum, rogatus a quodam qua causa curam maximam studiis linguae Hispanicae hoc tempore det atque cordi ipsi lingua Latina sit, "aliquando, inquit, magister de Vilhelmo Studemund nonnulla narravit: quo pacto et quo furore tractus maluerit visum perdere quam investigationem de Plautinis operibus omittere". Scistisne omnes sine dubio de qua re agatur: Vilhelmus Studemund, oculis laborans causa acidi liquoris eius, quo ad verba pristina in palimpsesto quodam subscripta elucidanda utebatur, medicum visitavit, qui ei nisi laborem deposueret eum caecum plane fore asseveravit. Vilhelmus tunc laborem perrexit, ad cuius extremum caecus enim totus factus est. Editione prima operum Plautinorum in lucem edita, talibus verbis, e carmine Catulli quodam depromptis, frontem libri Vilhelmus ornavit: "Ni te plus oculis meis amarem..." quae Catullus de amica sua dixerit et videlicet discipulus noster in aeternum memoriae suae mandaverit...

Ceterum ad finem scholaris temporis celebrandum convivium quoddam constituendum decrevimus, quo facilius sive facta praeterita commemorare sive consuetudinem nostram confirmare valeamus, eo quo thermopolium nonnullos intra dies petemus, nomen cuius locumque ad tempus in lucem edetur.

Satis adhuc. Valete omnes amici comitesque nostri in proximum!

Comentarios