sábado, 21 de marzo de 2009

De Circulo Latino nostro nonnulla...

Circulus Latinus Legionensis iam est! Pergratissimi ergo ad nos, cari visitatores, advenistis! Singulis Lunae diebus quindenis diebus intermissis hora sexta et dodrante postmeridiana in lyceum c. n. "Iohannes Enzina" Legione in urbe convenire solemus, quem ad conventum vos quoslibet cultores fautoresque Latinae linguae adventuros libentissime exspectamus...!















Ceterum ecce nos: primo in photographemate a laevo ad dextrum Pilar, Violeta, Carmen, Maria Iesus atque Monserrat apparent; in secundo autem inest quoque Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos Hispanico more), omnes qui variis in Legionensibus lyceis maximam curam Latinae linguae apud discipulos discipulasque cottidie damus.
















Nolite non ad nos aliquando venire...!

3 comentarios:

  1. Exspectatus et exspectatissimae uenitis, care diserteque Ansgari et permirae feminae Legionenses Latine loquentes! Spero fore ut plurima Latina uerba et nuntia et noua ad nos afferatis.
    Valeatis multum.

    ResponderEliminar
  2. salvete, amici!

    ego quoque sum magister linguae Latinae, Gadibus natus munusque praebens in Lyceo vulgo nuncupato "Drago".
    usus linguae Latinae mihi quoque maxime est cordi, quod mihi persuasum est nullam linguam bene disci posse, nisi per ipsum usum, etsi cum doctrina opportune conjugatum.
    lingua Latina mihi cordi est variis de causis, sed imprimis propter ejus singularem, ut ita dicam, condicionem. namque saeculorum decursu is sermo communis fuit inter homines qui Europaeum cultum civilem participabant, qui et sermone patrio et natione diversi erant. quidni et nos, eorum vestigiis insistentes, utimur sermone Latino, cui libenter studeamus, ut sententias nostras aperire et communicare possimus non modo cum aequalibus nostris verum etiam cum tot decessoribus...
    olim particeps circuli Latini Gaditani fui, quamquam hoc anno, proh dolor, nobis convenire non contigit.
    utinam, spectati amici, prospere succedant omnia quae auspicati estis!
    valete multum!
    Iarcius

    ResponderEliminar
  3. Gratias permultas vobis agimus, amici amicaeque, qui tanta humanitate erga nos, quos nondum noveritis, utamini. Pro comperto habeo vos duos, Alexandram necnon Iarcium, proximum conventum Ursonensem conventuros (quod magno gaudio mihi hercle erit) ubi colloqui necnon ridere et cachinnare (Latine, idque paulisper saltem) ullo sine dubio valebimus. Timeo autem ne solus ipse Legionensis intersit, sodalis enim Pilar, quam inscriptam video, se afuturam nuperrime nuntiavit.
    Certiorem me fecerat,Iarce mi, Alexandra nostra Circulum Latinum Gaditanum non tam bene se habere...quod maxime dolendum videtur. Spero fore ut vos, qui maximo animo studioque Latinae linguae curandae gaudeatis, mox Circulum vestrum robustiorem necnon splendentem denuo videre valeatis.

    Scribatis aliquando: scitote me semper ad vos responsurum. Utamini quoque Skype programmate, si voletis. Atque bono animo semper sitis: res meliores in dies fient, dum laborare necnon studere semper temptemus.

    Valeatis semper quam optime, atque in proximum!

    Ansgarius et grex Legionensis vester (vobis mox visitandus...!)

    ResponderEliminar