sábado, 21 de noviembre de 2009

Veniatis denuo: conventus iam erit...!

Proximo Lunae die, ut noster iam est mos, dis iuvantibus negotiisque nostris minimum per temporis spatium remotis coetus loco horaque suetis habebitur. Quem libero animo documentis instrumentisque CVRSVS VIVAE LATINITATIS parandis ornandisque nos dicare haud alienum esse videbitur.

Veniatis ergo ad omnia pericula subeunda parati, immo e corde toto dediti...!

Valete commilitones in proximum!

sábado, 14 de noviembre de 2009

De postremo coetu nostro

Die 9 mensis hodierni postremum conventum instituimus, cui Pilar Carmen Michael Ansgariusque interfuimus.

De discipulis nostris, quo enim pacto ei nostris in scholis se habeant necnon methodum Oerbergianam quam vocant persequantur aliis alia aliquantulum probantibus reprobantibusve multa libero expeditoque animo gaudentibus diximus. Oportet scias, care quivis lector suavissime, nostra in Legionensi urbe iam septem saltem magistros magistrasve nunc temporis tali methodo uti, multis et frequentibus discipulorum turmis cottidie lectiones Latinas auscultantibus. Quorum autem magistrorum opinio fere universa victrix evasit ea, quam secundum melius antea solito discipuli discipulaeque quaelibet sive animum intendere sive peritiam quamdam Latinae linguae adipisci valere putantur. Adde etiam illud, quod non rari inter magistros magna clade etiam passa (quod numquam adhuc neque factum neque faciendum...!) se tali vitalitate necnon iucunditate, alacritate quoque impensa in scholis gaudentes, methodum illam ullo sine dubio secuturos autumant.

Ad proxima vero nostra incepta postea venimus: Ansgarius Legionensis ceteris sodalibus et praeconium et schedulam ad CVRSVM VIVAE LATINITATIS edendum quae paravit monstravit omnibus probantibus consentientibusque. Ecce documenta, quibus speramus fore CVRSVM ad multorum conspectum notitiamque pervenire possit:

Cursus Vivae Latinitatis

Schedula Cursus Vivae Latinitatis




De quibusdam aliis sermocinantes variis imaginibus visificis auscultatis conspectisque nos omnes, qui adhuc in conclavi mansueramus, valediximus atque in proximum nos destinavimus.

Noli, lector spectatisime, proximo conventui non interesse, quem ad tempus, ut nostra est mos, nuntiabimus! Neque nostrum CVRSVM VIVAE LATINITATIS praetermittere velis, ad quem omnes amatores cultores faventes linguae Latinae quilibet estis gratissimi convocamini...!

Valeatis quam optime!

viernes, 6 de noviembre de 2009

De proximo conventu instituendo

Nuntio vobis quibuslibet proximum CIRCVLI LATINI LEGIONENSIS conventum die 9, die scilicet Lunae, hora locoque suetis Deo intercedente fore.

Ad quem omnes amantes faventes studiosi cultoresque Latinae linguae convocamini. Veniatis!