sábado, 6 de noviembre de 2010

De proximo nostro conventu agendo

Salvete sodales!

Gaudio plurimo mihi vobis nuntiare proximo die octavo mensis Novembris, die nempe Lunae, hora sueta, quae septima postmeridiana est, locoque autem insueto -causis diversis eisdemque hic haud referendis- proximum habebimus conventum, Deo videlicet intercedente.

Ubinam enim gentium conveniemus? In aula c. numerus 0.1, in pedeplanis, prope bibliothecam sita, quae optima nostris inceptis cum non sit, mox mutanda esse videtur: transmigrandum ergo mox mox nobis est, ut patet, novas enim provincias easque aptiores, amici amicaeque, explorare debemus...!

De argumento tractando, quid? En quicquam in antecessu: de tempore nostro aestivo, quomodo singuli nostri singulas ferias degere instituerit, quos visitaverit locos, quas urbes earumque monumenta lustraverit, quas omnium rerum actarum memorias comportaverit, et nonnulla alia plurima, quae coram corona a ceteris constituta rethorico modo si licet narranda sunt...

Addite quoque illud, quod imagines nonnullas Aloisii nostri nuperrime ipse accepi, quas carptim vobis monstrare volo, occasio optima quae erit ad vestram aperiendam opinionem, ut credam.

Et iam satis. Venite ad nos, linguae Latinae amatores, ne tardiores fiatis!

Valeatis in proximum!

sábado, 30 de octubre de 2010

De prima ad novum tempus sessione habita

Salvete omnes, amici amicaeque nostrae linguae qui apud Legionenses curatis operamque datis!

Iam novam ad tempus novum quod attinet habuimus sessionem, cui quinque interfuimus Circuli nostri membra, Carmen nempe atque Pilar, debilioris sexus quod vocant (qua enim de causa id decursu saeculorum factum sit plane nescimus...) repraesentantes, Michael autem et Marcus et Petrus et Ansgarius ad fortiorem (quis diceret...).

De argumento eo ad futuras nostras sessiones agitando tractandoque nonnulla protulimus, hanc in rem omnes assentientes, ut non alienum videretur si paginas eas, quas nonnulli in Legionem urbem nostram Latine versantes sub nomine Vicipaediae non tam probe confecerint, quasi novas aliquantulumque lautiores ipsi nos quantum possumus componere et reformare conaremur.

Ceterum praeses ceteros sodales certiores fecit se novum ad probationem illam publicam concinnandam moderatorem apud Legionenses factum fuisse, qua occasione adhibita sapidum necnon oportunissimum -sic saltem credimus- colloquium instituimus de C. Iulio Caesare auctore ad discipulos iure proponendo, utrum enim is optimus ad Latinitatem colendam sit necne, captu necnon indole ingenioque discipulorum nostrorum perspectis. De qua re iam longius iterum atque iterum tractandum patet.

Ad finem sessionis Ansgarius nuntiavit novas scholas Latinas, easque vivas, apud Institutum Biblicum et Orientale quod vocant sibi agitandas, id quod omnes magno plausu gaudioque accepere.

Hactenus hodie. Valeatis quam optime, atque proximam nostram participate sessionem, interretiali saltem modo! Quomodo faciatis? Numquamne de programmate illo SKYPE audivistis? Benigni sciatis ad nos convenietis, venite!

Valeatis multum!

jueves, 8 de abril de 2010

De novissimis nonnullis...

Proximo Lunae die, die 12 huius mensis, ut bene scitis, Cursus noster ultimam celebrabit sessionem, cui Emmanuel Seoane, vir egregius magister qui linguae Graecae maximam dat operam idemque hodiernus nostrae Societatis Hispanae Studiorum Classicorum secretarius causa Cursus ex officio claudendi intererit.

Cuius enim sessionis argumentum maximam partem de novis eis, quae VI Itineribus ad Cultum Classicum proxime Emeritae habendis tracta necnon disputata ipse particeps reportaverim versabitur, additis documentis illis, sive chartaceis sive electronicis, ad vos tradendis hac adhibita occasione collectis.
Quorum Itinerum ergo en argumentum primigenium et calendarium:



Dolendum valde, quod hoc tempore solus Emeritam adibo...! Spero fore insequentibus annis nonnulli alii, idemque Legionenses, convenire possint.

martes, 9 de marzo de 2010

De imaginibus nonnullis

Ecce imagines nonnullas ad quartam Cursus sessionem pertinentes, quibus pars eius diei continetur postrema. Multis earum mendis praetermissis ignotisque, vobis placeant valde cupimus.



martes, 16 de febrero de 2010

De duabus postremis Cursus sessionibus


Diebus Lunae primo necnon octavo mensis Februarii superioribus sessiones singulae celebratae sunt, quas sodales sueti participaverunt, addito nonnullo alio primum adhuc convenienti.

De quibus rebus? De scholis nostris, quomodo ipsi cottidie in eis versemur aliquantulum amplius tractare perreximus, iam mox ad alia nova nos contulimus: de humano enim corpore deque eius partibus formaque nonnulla diximus, unde recta ad indolem atque ingenium nostrum describendum (id quod alteram per totam sessionem proximam argumentum nobis sustinendum esse constat) statim transgessi sumus.


Superiore quoque sessione id quod nunquam adhuc fecerimus fecimus: rogatus cum essem a sodale quodam (qui proh dolor abesse a coetibus nostris varios per dies causa munere fungendi coactus est) ut sessiones habendas imaginibus exciperem, totam postremam excepi sessionem, quarum nonnullas hic monstro imagines, ceteras alias, easque visificas vivasque, id est, motu praeditas, mox inserere me conaturum promitto.

Et quid in proxima tractandum? De domo enim nostra deque familia quoque describenda, qua scilicet in urbe, qua in eius parte, quo in aedificio habitemus, qualibus quotque e membris gens nostra constet, qualem speciem domus nostra eiusque variae partes praebeat, alia simillima tractanda nobis putamus, illo autem sane comperto necnon servando, quod moderator tacere, participes autem magis ampliusque quam adhuc fecerunt colloqui debent..!

Gaudio permulto nobis aliquot novos sodales erit numerare, qui sessiones nostras futuras participare vellent . Nolite non venire...! Favete enim linguis: Latine usurpandum...!

sábado, 30 de enero de 2010

De altera CVRSVS sessione

Die 25 huius mensis, die scilicet Lunae, secunda nostri cursus sessio fuit, quam varii sodales participaverunt: Carmen, Maria Iesus, Pilar, Gilda, Carmen, Marcus Antonius, Petrus egometque Ansgarius adfuimus.

De argumento tractato si quis roget en: primum omnium de certo definitoque calendario nostro, quod iam e Lunae diebus singulis in novenis septimanis adhibitis prosequentibusque usque ad finem mensis Martii prorsus constabit; de instrumentis auxiliisque nobis ad cursum persequendum adhibendis; de itinere Legionem Aloisio Miraglia faciendo, quod iam ad diem undecimum mensis Februarii ipso Miraglia admonente suadenteque locavimus et constituimus; de argumento ad superiorem sessionem quod attinet recensendo.

Et quid amplius? Iam enim novam provinciam explorare conati sumus: de vita scholari, quo enim pacto fingere mente nostra possimus actiones sive imperata ea, quibus nos in scholis qui plerumque versamur, frequentius uti solemus. Quod non sine multis imaginibus iuvati fecimus, id quod periucundum amoenisimumque fieri solet. Adde etiam illud, quod postrema in parte sessionis imaginibus aliquot ducibus eis, quas e pellicula notissima illa cui titulus "De mortuorum poetarum sodalitate" deprompserimus, eas sive commemorare sive agere, totasque enim Latine ex tempore conversas et prolatas, temptavimus tali modo ut, tempore deficiente, multum adhuc laboris perficiendum in proximum diem restaret...

Convoco enim vos omnes, sodales comitesque nostros, ad novam sessionem, quam die Lunae primo mensis Februarii Deo iuvante celebrabimus. Stilos acuite, tabulas parate, animos advertite: Latinum usurpandum est!

sábado, 23 de enero de 2010

De prima CVRSVS sessione habita

Salvete omnes amici sodales participes comitatesque qui estis!

Iam CVRSVS VIVAE LATINITATIS noster initium cepit, neque infauste, ut opinor...! Octo enim participes adhuc computantur, alii autem exspectantur. Adde illud, quod nonnulli sunt qui non tam bene aut diem meminissent aut eis hora tam apta conveniendo evaderet, eo quo fit ut verisimiliter novi sodales progredientibus diebus nobis addantur.

Et quid de nobis? Maximo gaudio Rodericum nostrum, is qui Societati Latinae Vallisoletanae praeest eamque moderatur excepimus, cuius linguae Latinae peritia multum omnes nos iuvit. Ceteri autem sodales fere omnes convenimus: Pilar, Carmen, Maria Iesus, Michael, Laura ipseque scilicet, tales qui magnam operam linguae nostrae navare conemur.

Quod ad curriculum Cursus attinet, primam sessionem ad eius rationem, quomodo enim tempora eius dividenda, auxillis subsidiisque utendis, cetera alia adhibenda, explanandam dicavimus, denique autem formulas rationesque salutandi valedicendique tractavimus tali animo adhibito ut numquam melius ampliusque...

Proximam enim sessionem vobis omnibus iam nuntio die 25, Lunae scilicet die, hora locoque suetis habendam.

Veniatis! Loquamini! Valeatis quam optime!

lunes, 11 de enero de 2010

De novo anni tempore ineundo

Salvete omnes, amici sodales comitesque nostri!

Primum omnium faustum et pulcherrimum annum novum toto ex corde vobis vestrisque exoptamus! Quomodo tempus illud Natalicium se habuit? Et Reges illi Magi qui putentur, quomodo vobis sese praebuerunt? Perfidi et malevoli qui sitis, non dubito quin satis multum carbonis vobis tradiderint, nonne?

Nuntio vobis proximum CIRCVLI nostri conventum, quem Deo volente die 18 mensis Ianuarii, die nempe Lunae, constituendum nobis visum hoc argumento perspecto, quod eodem eademque hora CVRSVS VIVAE LATINITATIS, quae dicitur, suum capit initium, atque occasio optima nobis ad sodales alios cum cognoscendos tum frequentandos esse videtur.
Exspectamus ergo vos omnes die indicto, atque valeatis quam optime magnopere, immo pancratice optamus!

Venite ad nos!